monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 14
aiebat Apolladoreis quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controversiam huic suspicioni; non enim ponit ut adhuc virginem, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse. illud adiciebat: denique, etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse virginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest, an virgo sit. an pura sit, in haec divisit: an, etiamsi merito occidit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde, an merito occiderit hominem innocentem, uti corpore prostituto volentem: absoluta est; ostendit non puram se esse sed tutam. an idonea sit, in tractationes quas quisque vult dividit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut veniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, (ut) occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.